- MANDERSCHEIDIA Familia
- MANDERSCHEIDIA Familiainter Germaniae illustres de cuius origine certo non constat, nisi quod iam A. C. 1370 aliquis legitur Wilhelmus Manderscheidius. Huius nepos Ulricus Archiepiscopus fuit Trevirensis, sed Theodoricus Comes de Manderscheid primus, cum Elisabetham, Sleidae heredem, duxisset; a tribus filiis eius Cunone, Iohanne et Wilhelmo totidem lineae; a primo quidem Sleidensis ac Virnenburgica, de qua vide infra suô locô; a tertio, Keilensis, a secundo per filios, Arnoldum, Blanckenhemia, et Gerardum, Geroldstenia, descendunt. Et quidem Blankenhemios quod attinet, illorum series ita habet: Theodoricus Dn. de Manderscheid, qui obiit A. c. 1469. ex Irmgardi de Dhuyn, Dn. de Oberstein, pater fuit Theodorici: praesati Comitis de Manderscheid, Mariti Elisabethae de Sleiden, (natae Iohanne Dn. de Schleiden, Blanckenheim et Geroldstein) atque ex ea genitoris Iohannis Comitis de Manderscheid, in Blankenheim et Geroldstein; qui ex Margaretha Marcana (filia Eberhardi de Marca Dn. de Aremberg) suscepit Arnoldum Seniorem Comitem de Manderscheid in Blankenheim; quô, et Margarethâ Wiedensi, genitus Arnoldus, iunxit sibi agnatam Annam Salomen (Caroli Comitis de Manderscheid in Geroldstein filiam) et ex ea genuit Salentinum Ernestum, maritum primo Ernestinae (siliae Ernesti Comit. Sayno Witgenstenii) dein N. (filiae Georgi Alberti Comitis Erpachii) e quarum illa, suscepit Luisam (A. C. 1654.) Maximilianum Iohannem Ferdinandum (1655.) Franciscam Eleonaram (1657.) Magdalenam Christianam (1658.) et Salomen Sophiam Ursulam (1659.) omnes Comites de Manderscheid in Blankenheim. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil, Europ. part. II. p. 30. et Part. II. p. 85. ut et in Indice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.